EPISTULA LEONINA

CXXVII

HEBDOMADALE

PERIODICUM LATINĒ SCRIPTUM,

QUOD ĒDITUR

E DOMO EDITORIĀ INTERRETIALI

CUI NOMEN EST

LEO LATINUS

ARGUMENTA

1. MOMO FABULA MICHAELIS ENDE LATINE REDDITA (IV)………………04-11

2. VOCABULA ARTIUM ET ARCHITECTURAE (II)..…………………………...12-16

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINITATEM AMANTIBUS

SAL.PLUR.DIC. S.V.B.E.E.V.

Cara Lectrix, Care Lector,

maximê gaudeo, quod mihi licet Tibi offerre Epistulam Leoninam

centesimam vicesimam septimam.

Hac in Epistulâ duas Tibi textûs praebeo novos legendos, unum

fabulosum, alterum lexicographicum. Unus enim est pars quarta fabulae

Momonis a me tunicâ indutae. Alter textus est index vocabulorum, quae

spectant ad artes et architecturam. Subest ingens inceptum lexici

neolatini condendi. Utinam ne hoc perficiatur Kalendis Graecis. Candida

Lectrix, Candide Lector, fave operi omnibus amicis Latinitatis Vivae

gratissimo.

Quae cum ita sint, hanc Epistulam Leoninam 127 tolle et lege et laetare

et … pancraticê vale et perge mihi favere!

Medullitus Te salutat

Nicolaus Groß

 

Epistula 127 in PDF :

 

EL 127.pdf